Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 864. De per se constante quantitate, quae in figuris geometri- cis consideratur ; in quo communis ratio omnium magnitu- dinum. IilT. Haec quidem de quantitate, quam secundum ad [? ] 5 aliquid speculamur, ad praesens dicta sufficiant. Nunc autem in hac sequentia quaedam de ea quantitate, quae per se ipsam constat, neque ad aliquid refertur, expe- diam, quae nobis ad ea prodesse possint, quae post haec rursus de relata ad aliquid quantitate tractabimus. Amat 10 enim quodammodo matheseos speculatio alterna probatio- num ratione constitui. Nunc autem nobis de his numeris sermo futurus est, qui circa figuras geometricas et earum spatia demensionesque versantur, id est de linearibus nu- meris et de triangularibus vel quadratis ceterisque, quos 15 sola pandit plana demensio, nec non de inaequali laterum compositione coniunctis; de solidis etiam, id est cybis et sphericis vel pyramidis, laterculis etiam vel tignulis et cuneis, quae omnia quidem geometricae propriae consi- derationis sunt, sed sicut ipsa geometriae scientia ab 20 arithmetica velut quadam radice ac matre producta est, | ita etiam eius figurarum semina in primis numeris inve- | nimus, planum siquidem fecimus, quod omnes discipli- | nas haec interempta consumeret, quas minime constituta firmaret. Hoc autem cognoscendum est, quod haec signa | 265 numerorum, quae posita sunt, quae nunc quoque homi- | nes in summarum designatione describunt, non naturali institutione formata sunt. Ut enim quinarii subiectam no-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →