Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 95

INST. ARITHM. II, 3. 83 I HI. XVI — LXIIIL — CCLVI — IXXIII. V XX. | LXXX. CCCXX. ICCLXXX. XXV. C. CCCC. IDC. CXXV. D. lI. DCXXV. IID. 5 III CXXV. Hinc quoque perspicuum est superparticularium, quem- d admodum prius ostensum est, primos esse multiplices, si quidem duplices sesqualteros, triplices sesquitertios et cuncti multiplices cunctos in ordinem superparticulares 10 creant. Est etiam in his quoque mirabile. Namque ubi prima latitudo fuerit duplex, et sub eisdem qui sunt ver- sus continui alternatim positi secundum seriem latitudinis duplices erunt. Si vero fuerint triplices et inferiores or- dines tripla se in suis terminis multiplicatione supera- 15 bunt; at in quadrupla quadrupli atque hoc in infinita du- ctum speculatione non fallit. Angulares autem omnium multiplices evenire necesse est. Erunt autem duplicium quidem triplices, triplicium quadruplices, quadruplorum vero quincupli et secundum eandem ordinis incommuta- 20 bilem rationem sibimet cuncta consentient. Quibus expo- sitis ad sequentem operis seriem conpetens disputatio convertatur. i : . Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 25 III. Si igitur duae primaesuperparticularis species con- iungantur, prima species multiplicationis exoritur. Omnis

Commentary
page 95 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.