Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 8

PRAEFATIO. M unde titulum quoque petitum esse veri simile est, qui legitur in codice Bamb. HI. N. 13 (d) ante titulorum indicem libri II de inst. arithm. (p. 72, v. 9 var. lect.). Nec obstare mihi videtur, quod Boetius in cap. quadragesimo libri II inst. arithm. (p. 137, v. 1) arithmeticam introductionem se terminare dicit. Alterius operis inscriptionem manifestam reddi putavi cum capite decimo libri III. de inst. mus. (p. 283, v. 9): id, quod institutione musicae adorsi sumus, tum capite sextodecimo eiusdem libri III (p. 300, v. 2): quod superest musicae institutioni et capite septimo libri V (p.358, v. 2): quae secundo huius institutionis libro digessimus et infra (v. 9) ex secundo huius inslitulionis musicae libro et quarto petendum est. Hinc eius opera, qui titulos finxit et indices eorum composuit, formula (e. g. p. 225, v. 16) de musica id est armonica institutione liber orta videtur. Eorum librorum, quos Boetius de geometria scripsisse dicitur, investigare veram inscriptionem * nihil aliud esset nisi operam et tempus perdere. Iam inter homines doctos constat, eos libros minime Boetio tribuendos esse, quos codices manu scripti non pauci praeter duos illos praebent, qui in praestantissimis codicibus Erlangensi et Carnutensi | reperiuntur?) Nec ipsos hos duos libros a DBoetio compositos esse ego quidem contendo repugnante inprimis Cantore. Sub iudice adhue lis est, quam $) Cantor, Mathem. Deitrüge. S. 196 — 197.

Commentary
page 8 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.