Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
PRAEFATIO. VII censui. In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse"). Uni tantum spatioinvitis paene codicibus t litteram servavi reiecta c, quae saepissime occurrit. In graecis nominibus propriis graecam scribendi rationem sequi malui, ex qua et ipsa P/olomaeus videtur scribendum. Geo- | metriae libros, cum posteriori tempori attribuendi mihi videantur, si qua in re a ceteris Boetii libris distabant, non mutavi. Et haud scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime est verisimile triangulus et trian- gulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, xoAovQov graecis litteris, similia. Uncis inclusi quae in pag. 315 verss. 1. 2. 18. 19. leguntur, nec me fugit includi etiam alia posse, velut pag. 383 vv. 5—21, pag. 381 v. 28 et pag. 388 vv.1.2. Sed magis sunt vitiosa illa loca, quam ut uncis sanari possint. In pag. 401 v. 10 post longitudine lacuna statuenda est. Intercidit enim 7) Vel idem vocabulum eisdem litteris ubique ut redderem quam maxime cum intentus essem, tamen ne oculos laterent aliquot menda inpedire nequivi. Nonnulla etiam mutata novis argumentis sententia variavit. Quae ut secundum scripturam in indice adhibitam emendata habeantur peto.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →