Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
VI PRAEFATIO. tamen statim, si legi posset, dirimeret codex Vero- nensis palimpsestus 38, in quo verum Boetium latere putat Blume Humanissime et liberalissime Bon- compagni, illustris ille rerum mathematicarum fautor effecit, ut codex ille diligentissime inspicere- -. tur, sed adeo difficilis lectu inventus est, ut praeter admodum pauca verba nihil transcribi ex eo posset. Donec igitur aut acriores oculi, quod vix crediderim, aut instructior ars, quod fieri posse nemo negaverit, in communem usum protulerint, quae Blume investi- gavit, nihil aliud restat, nisi ut ea, quae fertur Boetii geometria, edatur, quam artem geometri- cam auctorem nominasse testantur loci, quos in pag. 434 sub voce ars attuli. Quae cum per se nullius fere pretii sit, maximi momenti ad res arithmeticas facta est antiquissimis, quae quantum scimus in nostris litteris exstant, vestigiis eorum signorum, quibus nune numeros describimus. ltaque omnem impendi operam , ut Carnutensi quoque codice ipse uti possem, neque tamen fieri potuit, cum legibus non liceret, codicem illum ex Francogallia ad me ? mitti. De libris manu scriptis, quibus usus sum, notarum explicationes singulis operibus addidi. Quam maxime studui, ut non solum veri Boetii scripta sed etiam veram scribendi formam ederem. Omittendi igitur erant capitum tituli, quos Boetium scripsisse minime est verisimile. Quum tamen faciliorem operum conspectum praebeant, minoribus litteris edendos $) Erlàuterungen zu den Schriften der róm. Feldmesser. S. 65, Anm. 114.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →