Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
1v PRAEFATIO. Haee agentem interrogavit me Halmius, vel- lemne labores suscipere necessarios ad opera Boetii mathematica edenda, nec volentem tantum provo- cavit sed etiam libris manu scriptis quibus optimis potuit ad me missis simul adiuvit. Usus sum igitur codicibus Monachii asservatis praestantissimis, qui- . bus accesserunt codices Bambergenses non minoris notae et liber Erlangensis, quem alter tantum codex Carnutensis aequat. Cuius rei gratiae mihi agendae sunt maximae et Halmio ipsi et viris humanissi- mis et benevolentissimis Fóringer, Thomas Mona- censibus, Stenglein Bambergensi, Autenrieth Erlangensi. Egregiam operam navavit mihi princeps Boncompagni, cuius summa liberalitate summa mea laude digna factum est, ut non solum, quae ipse in libris suis manu scriptis habuit, quae in aliis codicibus Romanis inventa sunt, quantum opus esse visum est, in meum usum possem convertere, sed etiam de codicibus, qui Neapoli, Florentiae, Veronae custodiuntur, fierem certior. Ita instructus .rem aggredi ausus sum parum | fortasse versans quid valerent humeri. Sed occasio- nem vires intendendi omittere nolui. lam perfeci quae perficere mihi proposui. Utrumque Boetii opus et quod de arithmetica oct quod de musica composuit, novissime apud nos anno 1510 Basileae | editum, tribus paene saeculis post rursus profero adiecto geometriae opusculo. De quibus pauca haec videntur monenda. | Inscriptionem alterius operis Boetii sumpsi ex . capite quarto libri I. de inst, mus. (p. 192, v. 19): in libris, quos de arithmetica institutione conscripsimus,
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →