Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
PRAEFATIO. Decem fere abhinc annos et scriptores latinos cogniturus et rei mathematicae studiosus Boetio coepi operam dare nec multo post acrius in mathe- matica'inprimis eius opera incumbendi auctor fuit mihi Halmius, ad accuratius cognoscendam linguam latinam hinc quoque aliquantulum afferri posse ratus. Prius tamen rebus arithmeticis utilem fructum afferre me posse putavi, quaeque inveneram publici iuris | feci libello de Boetii geometria edito!). Opiniones meas aggressus est vir doctissimus Mauritius Can- tor?) meque inpulit, ut, quae minus recte de Boetii arte ratiocinandi et computandi statuerat, refellere conarer argumentis quam maxime certis?) Pauca etiam de geometria Boetii protuli*), quibus a Boetio eam profectam non esse comprobarem. 1!) Gerbert, die Geometrie des Boethius und die indischen Ziffern. Erlangen, Blásing 1861. ?) Mathematische Beitrüge zum Kulturleben der Vólker, Halle, Schmidt 1863. 3) Zeitschrift für Mathematik und Physik, IX, S. 73— 95, 145—171, 297—330. X, S. 211—282. ^) Neue Jahrbücher für Philologie und Pádagogik. 1863. . S. 428—427. !
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →