Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 6632. ut sit subduplex superbipartiens, subduplex supertri- partiens. Demonsiratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequa- litate processerit. 5. XXXII. Restat autem nobis profundissimam quandam tradere disciplinam, quae ad omnem naturae vim rerum- que integritatem maxima ratione pertineat. Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bo- nitas definita et sub scientiam cadens animoque semper 10 imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae sub- stantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris 15 fluctu retinetur. Nam nimiam cupiditatem iraeque immo- dicam effrenationem quasi quidam rector animus pura in- tellegentia roboratus adstringit, et has quodammodo in- aequalitatis formas temperata bonitate constituit. Hoc autem erit perspicuum, si intellegamus, omnes inaequa- ?0 litatis species ab aequalitatis crevisse primordiis, ut ipsa quodammodo aequalitas matris et radicis obtinens vim ipsa omnes inaequalitatis species ordinesque profundat. Sint enim nobis tres aequales termini, id est tres unita- tes, vel ter bini vel ter terni vel ter quaterni vel quantos 25 ultra libet ponere. Quod enim in unis tribus terminis
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →