Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. ARITHM., 1, 31. 65 De multiplici superpartiente. XXXI. Multiplex vero superpartiens est, quotiens nu- | merus ad numerum comparatus habet in se alium nume- rum totum plus quam semel et eius vel duas vel tres vel quotlibet plures particulas secundum numeri superpar- 5 tientis figuram. In hoc quoque propter causam superius dictam non erunt duae medietates neque duae quartae neque duae sextae, sed duae tertiae vel duae quintae vel duae septimae ad priorum similem consequentiam. Non est autem difficile secundum priorum exempla positorum 10 hos quoque et praeter nostra exempla numeros invenire. Vocabunturque hi secundum proprias partes duplex su- perbipartiens, vel duplex supertripartiens, vel duplex - superquadripartiens, et rursus triplex superbipartiens et : triplex supertripartiens et triplex superquadripartiens et !5 similiter, ut .VIII- ad .IlI- comparati faciunt duplicem superbipartientem, et -XVI. ad .VI- et omnes, quicunque ab .VIII- incipientes octonario sese numero transgrediun- tur, comparati ad eos, qui a tribus inchoantes ternaria sese quantitate praetereunt. Nec erit difficile alias eius ?o partes secundum praedictum modum diligentibus rep- perire. Hic quoque illud meminisse debemus, quod mino- res et comites non sine sub praepositione nominantur,
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →