Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 6029. . tibus radicibus oriuntur. Radices autem proportionum voco numeros in superiore dispositione descriptos, quasi quibus omnis summa supradictae comparationis iunititur. Hoc quoque videndum est, quoniam, cum duae partes 5 ex minore plus in maioribus sunt, tertii semper vocabu- lum subauditur, ut superbipartiens qui dicitur, quoniam ». Quas minoris numeri tertias partes habet, dicatur superbi- partiens tertias; et cum dico supertripartiens, subaudiri necesse sit supertriparliens quartas, quoniam tribus su- 10 per quartis exuberat; et superquadripartienti subaudi- tur superquadripartiens quintas, et ad eundem modum in ceteris uno semper adiecto super habitas partes sub- auditio facienda est, ut eorum germana convenientiaque his nomina haec sint: qui dicitur superbipartiens, idem 15 dicatur superbitertius; qui dicitur supertripartiens, is sit supertriquartus, et qui dicitur superquadripartiens, idem dicatur superquadriquintus, eademque similitudine usque in infinitum nomina producantur. " De multiplici superparticulari. 20 — XXVIII. Igitur relatae ad aliquid quantitatis simplices | et primae species hae sunt. Duae vero aliae ex his velut ex aliquibus principiis componuntur, ut multiplices super- particulares et multiplices superpartientes, horumque comi- tes submultiplices superparticulares et submultiplices su- ?5 perpartientes. Namque in his ut in praedictis proportionibus minores numeri omnes addita sub praepositione dicuntur,
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →