Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 70

p. 5828. tur. Habebit autem vel duas quintas vel duas septimas vel duas nonas et ita progredientibus, si duas solas partes minoris numeri superhabuerit per easdem partes inpari- bus numeris minorem maior summa transcendit, Nam si. 5 eum habeat totum et duas eius quartas, superparticularis- necessario repperitur, nam duae quartae medietas est et fit sesqualtera comparatio; sin vero duas sextas, rursus est superparticularis, duae enim sextae pars tertia est, quodsi in comparatione ponatur, sesquitertiae habitudinis efficiet 10 formam. Post hos nascuntur comites, qui subsuperpartientes vocantur. Hi autem sunt, qui habentur ab alio numero, et eorum vel duae vel tres vel -IIII- vel quotlibet aliae partes. Si ergo numerus alium intra se numerum habens 15 eius duas partes habuerit, superbipartiens nominatur, sin vero tres, supertripartiens, quodsi -IIII-, superquadri- partiens, atque ita progredientibus in infinitum fingere nomina licet. Ordo autem eorum naturalis est, quotiens disponuntur a tribus omnes pares atque inpares numeri 20 naturaliter constituti et sub his aptantur alii, qui sunt a quinario numero incipientes omnes inpares. His igitur ita dispositis si primus primo, secundus secundo, tertius ter- tio et ceteri ceteris comparentur, superpartiens habitudo procreatur. Sit enim dispositio hoc modo: 25 HI. III. V. VI. VII. VIII. VIII. X. V. VII. VIII. XI. XII. XV. XVI[. XVIIIL.

Commentary
page 70 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.