Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. ARITHM. I, 28. 51 angulorum. Multa etiam sunt alia quae in hac descri- ptione utilia possint admirabiliaque perpendi, quae in- terim propter castigatam introducendi brevitatem ignota esse permittimus. Nunc vero ad sequentia propositum convertamus. 5 De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. XXVIII. Igitur post duas primas habitudines multi- plices et superparticulares et eas, quae sub ipsis sunt, submultiplices et subsuperparticulares tertia inaequalitatis 10 species invenitur, quae a nobis superius superpartiens dicta est. Haec autem est, quae fit, cum numerus ad alium comparatus habet eum totum intra se et eius insuper ali- quas partes, vel duas vel tres vel .IIlI- vel quotquot ipsa tulerit comparatio; quae habitudo incipit a duabus parti- 15 bus tertiis; nam si duas medietates habuerit, qui illum in- ira se totum coercet, duplus pro superparliente componi-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →