Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 45

| INST. ARITHM. I, 17. 38 compositus sit et secundus et alterius recipiens mensionem atque ideo et partis alieni vocabuli capax, sed cum fuerit ad alium eiusdem generis numerum comparatus, nulla cum eo communi mensura coniungitur; nec habebunt partes aequivocas; ut sunt .VIIIT- ad -XXV- — Nulla hos 5 communis numerorum mensura metitur, nisi forte unitas, . «uae omnium numerorum mensura communis est. Et hi quidem non habent aequivocas partes. Nam quae in -VIIII- tertia est, in -XXV.- non est, et quae in -XXV- quinta est, in novenario non est. Ergo hi per naturam 10 utrique secundi et compositi sunt, comparati vero ad se invicem primi incompositique redduntur, quod utrosque nulla alia mensura metitur, nisi unitas, quae ab utrisque denominata est; nam in novenario nona est, in .XXV. vicesima quinta. 15 De primi et incompositi et secundi et compositi et. ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et | incompositi procreatione. XVII. Generatio autem ipsorum atque ortus huius- modi investigatione colligitur, quam scilicet Eratosthenes 20 cribrum nominabat, quod cunctis inparibus in medio conlocatis per eam quam tradituri sumus artem, qui primi quive secundi quique tertii generis videantur esse distinguitur. Disponantur enim a ternario numero cuncti in ordinem inpares in quamlibet longissimam porrectio- 25 nem. [IL V. VIL VIIH. XL. XII. XV. XVII. XVIII. XXI. XXIII. XXV. XXVII. XXVillIl. XXXI. XXXIII.

Commentary
page 45 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.