Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 44

p. 3916. | alias, quanti fuerint scilicet numeri quibus ille compositis procreatur, ut sunt hi: VIIIL XV. XXI. XXV. XXVII. XXXIII. XXXVIIIH. |. Horum ergo singuli habent quidem a se denominatas partes proprias, scilicet unitates, ut 5.VIIII- nonam, id est unum, -XV. quintam decimam eandem rursus unitatem et in ceteris, quos supra de- scripsimus, idem convenit. Habent etiam ab alieno vocabulo partem, ut .VIIII. tertiam, id est ternarium, et -XV- tertiam, id est quinque, 10 et quintam, id est tres; -XXI- vero tertiam .VIL., septimam III; et in omnibus aliis eadem consequentia est. | Secundus autem vocatur hic numerus, quoniam non. sola unitate metitur sed etiam alio numero, a quo scilicet — coniunctus est, neque habet quicquam in se principalis i 15 intellegentiae. Nam ex aliis numeris procreatur. -.VIIII. | quidem ex tribus, -XV.- vero ex tribus et .V., at -XXI- ex tribus et -VII- et ceteri eodem modo. Compositus autem dicitur eo, quod resolvi potest in eosdem ipsos, a quibus dicitur esse compositus, in eos scilicet, qui compositum ?0 numerum metiuntur. Nihil autem, quod dissolvi potest, incompositum est, sed omni rerum necessitate compositum. De eo, qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et incompositus. XVI. His vero contra se positis, id est primo et in- »5 composito et secundo et composito, et naturali diversitate disiunctis alius in medio consideratur, qui ipse quidem ab*

Commentary
page 44 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.