Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
30 : INST, ARITHM. I, 13. 14. eadem ratio descriptioque notata est. Quare manifestum est, hunc numerum ex prioribus duobus esse procreatum, quoniam eorum retinet proprietates. De numero inpari eiusque divisione. .5 — XHI. Inpar quoque numerus, qui a paris numeri na- tura substantiaque disiunctus est, — si quidem ille in gemina aequa dividi potest, hic ne secari queat, unitatis inpedit interventus, — tres habet similiter subdivisiones, quarum una eius pars est is numerus, qui vocatur primus 10 et incompositus, secunda vero, qui est secundus et com- positus, et tertia is, qui quadam horum medietate con- iunctus est et ab utriusque cognatione aliquid naturaliter trahit, qui est per se quidem secundus et compositus, sed ad alios comparatus primus et incompositus invenitur. 15 De primo et incomposito. XIIII. Et primus quidem et incompositus est, qui nul- lam aliam partem habet nisi eam, quae a tota numeri quantitate denominata sit, ut ipsa pars non sit nisi unitas, ut sunt III. V. VII. XI. XIII. XVII. XVIII. XXII. XXVIII. ?0 XXXI. In his ergo singulis nulla unquam alia pars inve- | nietur, nisi quae ab ipsis denominala est, et ipsa tantum | unitas, ut supra iam dictum est. In tribus enim una pars | sola est, id est tertia, quae a tribus scilicet denominata | est, et ipsa terlia pars unitas; eodemque modo quinarii | 25 sola quinta pars est et haec unitas, atque idem in singulis | consequens repperietur. Dicitur autem primus et incom- | positus, quod nullus eum alter numerus metiatur praeter | solam, quae cunctis mater est, unitatem. Namque ter- |
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →