Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
| p. 411bos et rhombon tetragonos arbitramur. Quamvis enim aut angulariter aut lateraliter a supradictis parallelogram- mis dissideant, tamen his sunt annumerandi. Esto age rhombos quadrilaterus, singulis lateribus decena peda- turae summa consignatus. Diagoni autem, hoc est angu- 5 laris lineae, directio bissena numeretur quantitate. Cuius medietas, hoc est VI, si per se augmentabitur, XXXVI exsurgent. Quos si ex basis termino per se multiplicato subtraxeris, LXIIII remanent. Horum tetragonale latus, id est VIII, huius rhombi cathetum constituit. Diagonus 10 autem per cathetum ductus embadalis summae spatium ostendit. Hic autem ab Euclide aequa habens latera, sed non angulos aequos nec rectos definitur. Sit vero de hoc huius formae processio. PD 15 x * ] De rhombo. Euclides vero nec angulos aequos nec latera aequa habentem rhombon determinando proposuit. Quem nos quoque patentiori aditu formando numerosque ascribendo reserabimus. Esto age rhombon, cuius unum latus VIII 2o pedes, secundum autem IIIl, tertium vero VI, quartum vero II. Harum vero summarum maximos terminos lon- gitudinem obtinentes, si coniungas, XIIII efficies, quorum medielatem septenarius constituit. Minores autem sum- mulae in unum redactae senariam quantitatem perficiunt, ss cuius medium ternarius adimplet. Quae videlicet medie- tates, VII et III, si per se multiplicabuntur, XXI consur- gent, id est huius tetragoni pedes areales, ut subter apparet.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →