Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 413

p. 393His iam compendiosis et tamen huius artis rudibus pernecessariis introductionibus lector initiatus si in aliqui- bus superius propositis vacillando abhorreat, per se simi- les figurarum descriptiones sine omnis impedimenti re- clamatione adinvenire potest et componere. 5 Sed iam tempus est ad geometricalis mensae traditio- nem ab Archita, non sordido huius disciplinae auctore, Latio accommodatam venire, si prius praemisero, quot sint genera angulorum et linearum et pauca fuero prae- locutus de summitatibus et extremitatibus. 10 De angulis. Rationabilium igitur angulorum genera sunt tria, hoc est rectum, hebes, acutum. . Haec autem habent species .-VHII: tres rectarum linearum, tres autem rectarum et circumfereuntium, tres hebetis et circumferentium. 15 Rectus angulus est ethigrammos, id est rectis lineis comprehensus, latine normalis appellatus. Quotiens vero recta linea super rectam lineam stans circum se angulos pares fecerit, ut singuli anguli recti sint, extans perpen- dicularis eius lineae super quam insistit, vertex est, cuius 20 sedem si subtendens linea perpendiculari fuerit iuncta, efficiet triangulum rectiangulum. Hebes angulus est plus normalis hoc est anguli recti positionem excedens, quia et si triangulus secundum hanc positionem constitutus fuerit, perpendicularem extra fini- 25 timas lineas habebit. AÁcutus autem angulus est compressior recto. Qui si a recta linea quae sedis loco fuerit, rectam lineam secun- dum suam inclinationem emiserit, similique cohibitione rectam lineam in occursum exceperit, efficiet triangulum, 30 qui perpendicularem intra tres lineas habebit. Rectus ergo angulus est normalis, hebes plus norma-

Commentary
page 413 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.