Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 415

p. 3895- Bini rigores sunt, quando singulis spatiis intervenien- tibus tendunt, ut itinera plerumque peragunt. Nosse autem huius artis dispicientem, quid sint digiti, quid articuli, quid compositi, quid incompositi numeri, quid multiplicatores quidve divisores ad huius formae 5 speculationem, quam sumus tradituri, oportet. Digitos vero, quoscunque infra primum limitem, id est omnes, quos ab unitate usque ad denariam summam numeramus, veteres appellare consueverunt. Arliculi autem omnes a deceno in ordine positi et in 10 infinitum progressi nuncupantur. Compositi quippe numeri sunt omnes a primo limite id est a decem usque ad secundum limitem id est viginti ceterique sese in ordine sequentes exceptis limitibus. Incompositi autem sunt digiti omnes annumeratis etiam 15 omnibus limitibus. Multiplicatores igitur numeri mutua in semet replica-. tione volvuntur, id est interdum maior minoris inter- dum autem minor maioris multiplicator existit, interdum vero numerus in se excrescens multiplicationis augmenta ?0 suscipit. Divisores autem maiorum semper minores constituun- tur numeri. De ratione abaci. Priscae igitur prudentiae viri Pythagereum dogma es secuti, Platonicaeque auctoritatis investigatores specula- toresque curiosi totum philosophiae culmen in numero- rum vi constituerunt. Quis enim musicarum modulamina symphoniarum numerorum expers censendo pernoscat?

Commentary
page 415 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.