Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 414

p. 394lis, acutus minus normalis. Linearum vero genera sunt tria, rectum , circeumferens, flexuosum. Recta linea itaque est, quae aequaliter in suis signis posita est, quae aequaliter in planitie posita non con- 5 currit. Circumferens vero linea est, cuius signa ex utraque parte curvata et a se invicem distantia non concurrunt. Quae signa si convenerint, circulus non circumferens linea | debet appellari. | 19 . Flexuosa autem linea est multiformis velut arborum aut fluminum ceterorum signorum in quorum similitudi- nem et arcifiniorum agrorum finitur extremitas et mul- torum quae similiter in aequali linea sunt formata natu- raliter. 1; Summitatum igitur genera sunt duo. Summitas et plana summitas. Summitas est secundum geometricam — appellationem, quae longitudine latitudineque protendi- tur. Summitatis autem fines lineae sunt. Plana vero summitas, quae aequaliter rectis lineis undique versum ?0 finitur. Omnium summitatum in metiundo observationes sunt duae, enormis et liquis. Enormis vero est, quae per omne latus rectis lineis | continetur. Liquis autem est, quae minuendi laboris | causa et salva rectorum angulorum ratione secundum | 25 ipsas extremitales subtenditur. Extremitatum quippe genera sunt duo, unum, quod pro rigore, et alterum, quod observatur pro flexuoso. Rigor est quidquid inter duo signa veluti in modum lineae directum prospicitur. Flexuosum vero est, quid- 30 quid secundum naturam locorum curvatur. Nam quod in agro a mensore operis causa ad (inem directum fuerit, rigor appellatur. Quicquid ad horum imitationem in forma scribitur, linea appellatur.

Commentary
page 414 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.