Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 391In superioribus vero dictum est, ad datum punctum datae rectae lineae aequalem rectam lineam collocare oportere, sed huius artis expertibus obscure difficulter- que. Sed nos animum lectoris quasi introducendo oble- ctantes huius subsequentis figurae explanationem positis 5 literarum linearumque notulis patefacimus. ' N : E f P; B / L F 6 M Sit quidem datum punctum A, data vero recta linea BC. Oportet igitur ad punctum À rectae lineae BC ae- quam rectam lineam collocare. Adiungatur enim ab A 10 puncto.ad B punctum recta linea, quae est AB, et con- stituatur super AB rectam lineam triangulum aequilate- rum, quod est DAB et eiciantur in rectum DA , DB rectae lineae ad AG et BM et centro quidem B, spatio autem BC circulus scribatur CFE. Et rursus centro D, spatio autem 15 FD circulus describatur FKL. Quoniam igitur B punctum centrum est CFE circuli, aequa est CB ei, quae est BF. Rursus quoniam D punctum centrum est FLK circuli, ae- qua est DL ei, quae est DF. Quarum quidem AD ei, quae est DB, aequa est. Aequilaterum enim triangulum est, id 2o quod est DAB. Reliqua igitur AL reliquae BF existit ae- qualis. Sed et BF ei, quae est BC, aequa esse monstrata
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →