Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 389Intra datum circulum triangulum interdum designare ( necesse est. Intra datum circulum quadratum aliquando describere utile est. Intra propositum quadratum circulum designare et intra circulum per rectas lineas triangulos fieri aliquando praecipiendum est. Circa datum circulum quinquangulum aequilaterum et aequiangulum designare geometres praecipiunt. Intra datum circulum quinquangulum, quod est aequi- 10 laterum atque aequiangulum designare non disconvenit. Nam omnia, quaecunque sunt, numerorum ratione sua constant et proportionabiliter alii ex aliis constituuntur circumferentiae aequalitate multiplicationibus suis quidem excedentes atque alternatim portionibus suis terminum 15 facientes. . De figuris geomeíricis. Supra positarum igitur speculationibus figurarum ab Euclide succincte obscureque prolatis et a nobis verbum videlicet de verbo exprimentibus strictim translatis, quae- 20 dam iteranda repetendaque, ut animus lectoris non ob- scuritate deterreatur, sed a nobis potius alicuius exempli luce infusa delectetur, videntur.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →