Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 390Sunt enim a nobis quaedam huic operi inserenda, huic arti valde necessaria et supradictis respondentia et subsequentibus convenientia, ad quae intelligenda quicun- que in nostrorum arithmeticorum theorematibus instructus 5 accesserit, expeditiori intellegentia ducitur. zm Supra dictum igitur est, super datam rectam lineam terminatam triangulum aequilaterum constituere opor- tere, sed nimis involute. Qua de re huius exempli notam subiecimus. C | | OB) JD i Sit data recta linea terminata AB. Oportet igitur super eam, quae est AB, triangulum aequilaterum constituere et centro quidem À spatio vero B circulus scribatur BCED et rursus centro B spatio autem À circulusscribatur AFCD —.— 15 et ab eo puncto, quod est C, quo se circuli dividunt, ad —— ea puncta, quae sunt A, B, adiungantur rectae lineae CÀ, | CB. Quoniam igitur À punctum centrum est BCED cir- culi, aequa est AB ei, quae est AC. Rursus quoniam B |». punctum est centrum ACFD circuli, aequa est AB ei, quae ?) est BC. Sed et AB ei, quae est CA, aequa esse monstrata est. Et AC igitur ei, quae est BC, erit aequalis. Tres igi- tur, quae sunt CA, AB, BC, aequae sibi invicem sunt. — Aequilaterum igitur est CAB triangulum et constitutum est supra datam rectam lineam terminatam eam, quae est 25 AB ; quod oportebat facere.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →