Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 388. divisio spectationum terrae mensura et ideo non ab homi- nibus sed ab aeterno creatore formata. Ex adverso sibimet anguli constituti duobus rectis angulis sunt aequales. 5 — In aequis circulis, qui in circumferentiis aequalibus anguli consistunt, sibimet invicem sunt aequales seu a ' centro seu a circumferentia progrediantur. Datam circumferentiam semicirculi in duo aequa divi- dere potis est. 19 [ncirculo idem angulus, qui in semicirculo est, rectus existit. Qui vero in maiore portione est, angulus maior est recto. Qui autem in minore portione est angulus, mi- nor est recto. Et maioris quidem portionis angulus recto maior existit, minoris vero portionis angulus recto minor 15 existit. Si circulum linea recta contingat, a contactu vero in circumferentia quaedam circulum secans linea recta du- catur, quoscunque angulos facit, duo anguli, qui sunt in alternis circuli portionibus, sunt aequales. Ex hoc igitur 20 manifestum est, quoniam, si a puncto circuli duae lineae rectae sese contingant et sibi invicem sint aequales, super datas rectas lineas circuli describere partes convenit. Intra datum circulum datae rectae lineae, quae dia- . metro minime maior existat, aequam rectam lineam co- 25 aptare oportet. Intra datum circulum dato triangulo aequorum angu- lorum triangulum collocare convenit. j Circa datum circulum dato triangulo aequalium angu- lorum triangulum designandum est.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →