Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 404

p. 384Áequa triangula, quae in eadem basi et in eadem parte fuerint constituta, in eisdem quoque alternis lineis esse pronuntianda sunt. Aequa triangula in aequis atque in directum positis 5 basibus constituta et in eisdem partibus et in eisdem quo- que alternis lineis esse necesse est. Si parallelogrammum triangulumque in eadem basi atque in eisdem alternis lineis fuerint constituta, parallelo- grammum triangulo duplex esse conveniet. 19 A Omnis parallelogrammi spacii eorum quae circa ean- dem diametrum sunt parallelogrammorum supplementa aequa sibi invicem esse necesse est. Dato triangulo aequale parallelogrammum in dato rectilineo angulo constituendum est. luxta datam rectam lineam dato triangulo dato rectilineo angulo parallelo- grammum aequale protendendum est. Dato rectilineo angulo aequale parallelogrammum in dato rectilineo angulo collocare id est diametrum oportet. Quadratum ad datam lineam terminatam praeben- 20 dum est. In his triangulis, in quibus unus rectus est angulus, quem rectiangulum nominamus, quadratum, quod a latere rectum angulum subtendente describitur, aequum est his quadratis, quae a continentibus rectum angulum lateribus 25 conscribuntur. Si ab uno trianguli latere quadratum quod describitur aequum fuerit his quadratis, quae ab reliquis duobus late-

Commentary
page 404 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.