Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 383. Si in duas inter se rectas lineas recta linea incidens alternos angulos aequales inter se fecerit, qui deintus et contra et in eisdem partibus sunt, et quae deintus lineae sunt duabus rectis lineis sunt aequales. Iterum ipsae rectae lineae adversus se ipsas erunt 5 altera alteri. | . Per datum punctum datae rectae lineae alteram rectam lineam designare necesse est. Omnium triangulorum ex- terior angulus duobus interius et ex adverso constitutis angulis est aequalis; interiores vero tres anguli duobus 10 rectis angulis sunt aequales. Quae aequas et alternas rectas lineas ad easdem partes rectae lineae coniungunt, ipsae quoque eL alternae sunt et aequales. Eorum spaciorum, quae alternis lateribus continentur, quae parallelogramma nominantur, et ex adverso latera atque anguli constituti sibi 15 invicem aequales sunt ; ea quoque diametrus in duo aequa partitur. Omnia parallelogramma, quae in eisdem basibus et in eisdem alternis lineis fuerint constituta, sibi invicem probantur.aequalia. ^ Nam parallelogramma in basibus aequalibus et in eisdem alternis lineis constituta aequalia 2o esse necesse est. | | Àequa sibi sunt cuncta triangula, quae in aequis basi- bus et in eisdem alternis lineis fuerint constituta. Aequa triangula, quae coaequalibus basibus, et in eis- dem alternis lineis sunt constituta. $8
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →