Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 406

p. 986bitur a dimidia, quadrato aequum est ei quadrato, quod describitur ab ea, quae constat ex adiecta atque dimidia. Si recta linea per aequalia ac per inaequalia secetur, quadrata, quae ab inaequalibus totius portionibus descri- 5 buntur, dupla sunt his quadratis, quae fiunt a dimidia et ab ea, quae inter utrasque est sectiones. Si recta linea per aequalia secetur eique in directum quaedam linea recta iungatur, quadratum, quod describi- tur a tota cum addita, et quadratum, quod describitur ab 10 ea, quae addita est, utraque quadrata pariter accepta, ab eo quadrato, quod describitur a dimidia, et ab eo qua- drato, quod ab ea describitur, quae ex dimidia adiectaque consistit, utrisque quadratis pariter acceptis, dupla esse necesse est. | 15 Datam rectam lineam sic secare convenit, ut, quod sub tota el una portione rectilineum continetur, aequum sit ei, quod fit ex reliqua sectione quadratum sive trigonum. In hac trianguli figura, quae obtusum habet angulum, tanto amplius ea, quae obtusos obtendit angulos, lateribus | ?0 potest, quae obtusum continent angulum, quantum est quod tenetur bis sub una earum [et ea] quae ad obtusum angulum a perpendiculari extra deprehenditur. Datorectilineo aequum necesse est collocare auadratum.

Commentary
page 406 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.