Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 384

564. INST. MUS. V, 15. :FO- eius, quae est -GP. Erunt igitur sex toni. Rursus :H- dividatur nervus medius ad -R- Erit igitur -AK- dupla ab eo, quod est -HR- Pulsae igitur simul -AK- -HR- dia- pason aequisonantiam consonabunt. Si vero aliquis -GP- 5 percutiat, semper erit paulo acutior, quam est -HR- ac per hoc transcendunt sex toni diapason consonantiam. Si enim -AK- et -GP- diapason pulsati resonarent, tonorum sex esset diapason consonantia. Si vero his non conso- nantibus -AK- et -HR- diapason consonarent, et -HR- acu- 10 tior esset quam -GP-, diapason consonantia sex tonos ex- cederet. Nunc vero, quia consonantibus -AK: et -HR- eadem -HR- ab ea, quae est -GP-, gravior invenitur, non potest, quin sex toni diapason consonantiam excedant. Atque ita sensu quoque potest colligi, diapason consonan- 15 tiam intra sex tonos cadere. Sic igitur Aristoxeni error sine dubitatione convincitur. EY B C D E F G H P : a X N M, L K Diatessaron consonantiam tetrachordo contineri. 20 XV. Nunc de tetrachordorum divisione dicendum.

Commentary
page 384 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.