Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 376

p. 3065. 6. dicatur; quamquam etiam, cum relaxatur aliquid, quasi fit rarius atque crassius, cum vero intenditur, spissius redditur subtiliusque tenuatur. De sonorum differentiis Ptolomaei sententia. 5 . V. His ita igitur expeditis differentias sonorum Ptolo- maeus dividit hoc modo. Vocum aliae sunt unisonae, aliae minime. Ünisonae sunt, quarum sonus unus est vel in gravi vel in acuto; non unisonae vero, quando est alia gravior, alia acutior. Harum partim ita sunt, ut earum io inter se differentia communi fine iungatur. Non enim discreta est, sed a gravi in acutum ita deducitur, ut con- tinua videatur. Aliae vero sunt non unisonae, quarum differentia silentio interveniente distinguitur. Ut vero vo- ces communi fine iungantur, fit hoc modo. Sicut enim i5 cum in nubibus arcus aspicitur ita colores sibimet sunt proximi, ut non sit certus finis, cum alter ab altero dis- gregatur, sed ita verbi gratia a rubro discedit ad palli- dum, ut per continuam mutationem in sequentem verta- tur colorem nullo medio certoque interveniente, qui utros- 20 que distinguat, ita etiam fieri solet in vocibus, ut si quis percutiat nervum eumque, dum percutit, torqueat, evenit ut in principio pulsus gravior sit, dum torquetur vero, vox illa tenuetur continuique fiant gravis vocis sonitus et acutae. 25 Quae voces armoniae sint aptae. VI. Cum igitur non unisonarum vocum aliae sint con- tinuae, aliae disgregatae, continuae quidem tales sunt, ut

Commentary
page 376 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.