Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. V, 7. bisyi inter se earum differentia communi fine iungatur, nec ha- beat locum designatum vox acuta gravisque, quem teneant. Discretae vero habent proprios locos veluti colores inper- mixti, quorum differentia visitur suo quodam loco consti- tuta. Continuae quidem non aequisonae voces ab armo- 5 nica facultate separantur. Sunt enim sibi ipsis dissimiles nec unum aliquid personantes. Discretae vero voces ar- monicae subiciuntur arti. Potest enim distantium sibique dissimilium vocum differentia deprehendi, in quibus, qui iuncti efficere melos possunt, suguesAeug dicuntur, &expe- 10 Aeug autem, quibus iunctis melos effici non potest. Quem numerum proportionum Pythagorici statuant. VII. Consonae autem vocantur , quae copulatae mixtos | suavesque efficiunt sonos, dissonae vero, quae minime. Et hoc quidem est Ptolomaei de sonorum differentia iudi- 15 cium. Nunc autem quid a ceteris in consonantiarum posi- tione destiterit dicendum videtur. Pythagorici enim con- sonantias diapente ac diatessaron simplices arbitrantur atque ex his unam diapason consonantiam iungunt. Esse etiam diapente ac diapason et bis diapason, illam tripli, 2o hanc quadrupli. Diapason vero ac diatessaron consonàn- tiam esse non aestimant idcirco, quoniam non in super- particulari vel multiplici cadit comparatione, sed in mul- tiplici superpartiente. Est enim haec proportio vocum ut octo ad tres. Si quis enim horum in medio quattuor ponat, 25 efficiet terminos hos VIII. IIII. III. Quorum octo ad quat- tuor diapason efficiunt consonantiam, quattuor ad tres : diatessaron. Octo vero ad tres in multiplici superpartiente constituitur. Quae autem sit multiplex superpartiens com-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →