Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. V, 4. 355 sum enim dare quaedam quodammodo semina cognitionis, rationem vero perficere. Áristoxenus vero e contrario rationem quidem comitem ac secundariam esse dicebat, cuncta vero sensus iudicio terminari et ad eius modulatio- nem consensumque esse tendendum. A Ptolomaeo autem 5 alio quodam modo armonicae definitur intentio, ea scili- cet , ut nihil auribus rationique possit esse contrarium. Id enim secundum Ptolomaeum armonicus videtur intendere, ui id, quod sensus indicat, ratio quoque perpendat, et ita ratio proportiones inveniat, ut ne sensus reclamet, duo- 10 rumque horum concordia omnis armonici intentio miscea- tur. Atque in eo maxime Aristoxenum ac Pythagoricos reprehendit, quod Aristoxenus nihil rationi sed tantum sensibus credit, Pythagoricos autem, quia minimum sen- sibus, plurimum tamen proportionibus rationis invi- 15 gilent. In quo Aristoxenus vel Pythagorici vel Ptolomaeus gravi- tatem atque acumen constare posuerint. III. Quoniam vero sonum esse omnes consentiunt aéris percussionem, gravitatis atque acuminis differentiam 2o diversa ratione ponebant Aristoxenunr secuti et Pythago- rici. Aristoxenus quippe sonorum differentias secundum gravitatem atque acumen arbitrabatur in qualitate consi- stere, Pythagorici vero in quantitate ponebant. Ptolo- maeus autem Pythagoricis proprior videtur idcirco, quo- 25 - niam ipse quoque gravitatem atque acumen non in qualitate putat sed in quantitate constitui; etenim spissiora ac sub- tiliora corpora acumen, rariora et vastiora edere gravita- tem; ut nihil nunc de intentionis relaxationisque modo.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →