Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 2588. 9. paratio, ex arithmeticis libris cognoscendum est, et ex his, quae secundo huius institutionis libro digessimus. Pythagorici autem consonantias in multiplicibus ac super- particularibus ponunt, sicut eodem libro secundo quarto- | S&$que praedictum est, a superpartientibus vero ac multipli- cibus superpartientibus consonantias separant. Quibus autem modis diapason quidem duplici, diatessaron vero sesquitertio ac diapente sesqualtero coniungant Pythago- . rici, ex secundo huius institutionis musicae libro et quarto 10 petendum est. Quod reprehendat Ptolomaeus Pythagoricos in numero proportionum. VIII. Reprehendit autem Pythagoricos Ptolomaeus totamque eam, quam praedictis libris exposuimus, demon- 15 strationem pluribus modis, in quo totum illud etiam, quod diatessaron ac diapente sesqualtero et sesquitertio con- iungunt, reliquis vero superparticularibus, cum eiusdem sint generis, nullas omnino applicent consonantias. Demonsiratio secundum Ptolomaeum diapason et diatessa- 20 ron consonaníiiam esse. VIIli. Probat autem ex diapason ac diatessaron quan- dam fieri symphoniam hoc modo, quoniam diapason con- sonanlia talem vocis efficit coniunctionem, ut unus alque idem nervus esse videatur, idque Pythagorici quoque con- 25 sentiunt. Quocirca si qua ei consonantia fuerit addita, in- tegra inviolataque servatur. Ita enim diapason consonan-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →