Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST, MUS. V, 2. 2353 idcirco maximam faciunt differentiam. Nam si duas vocu- las tonum sensus distare arbitretur neque distent, rur- susque ab una earum tonum distare putet tertiam, neque sit integra ac vera toni distantia, item tertiae quartaeque toni sensus differentiam putet, atque in eadem quoque 5 erret, neque sit differentia toni, ab hac etiam quarta quintam distare semitonium putel, neque vere atque in- tegre aestimet; in singulis fortasse minus videatur erra- tum, quod vero in primo tono sensus reliquit atque id, ' quod in secundo et tertio atque in quarto semitonio pec- 10 catum est, in unum congregatum atque collectum efficiet, ut prima vox ad quintam vocem diapente non contineat consonantiam , quod oportebat fieri, si tres tonos ac semi- tonium sensus integre iudicasset. Quod igitur in singulis tonis minus pervidebatur, id collectum in consonantia 15 evidenter apparuit. Atque ut pervideatur, sensum quidem : confusa colligere, nullo modo autem ad integritatem ratio- nis ascendere, sic consideremus. Datae enim lineae maio- rem minoremve aliam repperire, nihil est difficile sen- sui. Proposita vero mensura, ut tanto maiorem tantove 20 minorem repperiat, id non faciet sensus prima conceptio, sed sollers rationis inventio. Vel si rursus datam lineam propositum sit vel duplicare vel dimidiam secare, id fortasse, licet paulo difficilius quam confuse maiorem mi- noremve repperire, poterit tamen sensus inventione con- s5 stitui. Si vero imperetur, ut propositae lineae tripla pona- tur vel ab ea pars tertia recidatur vel quadrupla consti- tuatur vel pars quarta resecetur, nonne inpossibile sit sensui, nisi integritas rationis accedat? Hoc ideo, quia per processus quidem rationi locus adcrescit, deficit sen- so
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →