Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
O48 » INST. MURS. IIII, 18. -FN- septimam -GO- Relinquitur igitur extra -HP-, quae ut totus ordo inpleretur, adiecta est. Atque hic est octa- vus modus, quem Ptolomaeus superadnexuit. - — Quemadmodum indubitanter musicae consonantiae aure 5 diiudicari possint. . . XVIII. Ut vero indubitanter consonantiarum ratio colligatur, tali brevissimo ac simplici effici poterit instru- : mento. Sit regula diligenter extensa -AD- Cui duo semi- spheria, quas magadas Graeci vocant, insuper apponantur 10 ita, ut ab ea, quae est -E- curvatura, ad id quod est .B- deducta linea rectos circum se angulos efficiat. Item ab ea, quae est -F- curvatura, ad id quod est -C- punetum . deducta linea rectos circum se angulos reddat. Sint vero hae aequaliter undique perpolitae et ad eosdem usus sint 15 eisdem aliae aequales paratae. Super has intendatur ner- vus aequalis undique is, qui est -AEFD- Si igitur diates- saron consonantiam, qualis sit, repperire voluero, hoc modo faciam. Ab .E- puncto, quo nervus semispherium tangit, usque ad -F- punctum, quo rursus ab alia parte ?0 nervus semispherio iungitur, divido spatium, quod est -EF., partibus septem et ad partem quattuor septimarum appono punctum, quod est -K- Est igitur -EK- ad eam, quae est -KF- sesquitertia. Si igitur ad -K- aequum superioribus semispheriis apposuero, atque alterutra vicissim -EK- et 25 .KF- plectro adhibito pellantur, diatessaron distantia con- sonabit, sin vero simul utrasque percussero, diatessaron |
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →