Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. V. CAPITULA. 349 consonantiam nosco. Quod si diapente efficere volumus, quinque partibus totam divido ac tres uni portioni, duas vero reliquae dabo atque ita posito semispherio secundum superius dictum modum consonantias dissonantiasque per- pendo. Item si diapason consonantiam temptare voluero, 5 - totam tribus partibus seco atque in unam duasque distri- buens easdem simul vel alterutram pulsans, quid consonet vel quid dissonet utraque, cognosco. Tripla vero, quae ex permixüis consonantiis nascitur, ita redditur, ut, si totam quattuor partium divisionibus partiamur, atque in 10 tres et unam tota nervi prolixitas dividatur, itaque semi- spherium tribus appositum triplae proportionis dissonan-. tiam et consonantiam reddat. E K F P AREE AD ERNEV AA. |..5B C Explicit de musica id est armonica institutione liber quartus. — 15 | Incipit liber quintus. I. Proemium. Il. De vi armonicae et quae sint eius instrumenta iu- dicii et quonam usque sensibus oporteat credi. Ill. Quid sit armonica regula vel quam intentionem ar- so nionicae Pythagorei vel Aristoxenus vel Ptolomaeus esse dixerunt.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →