Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 350

p. 33412. quidem, quae inter lichanon hypaton enarmonion et par- hypaten hypaton enarmonion, id est inter VII. DCCLXXVI. et -VII- DCCCCLXXXIIL:, altera vero, quae est inter par- hypaten hypaton enarmonion et hypaten hypaton, id est 5 inter -VII-. DCCCCLXXXIIHI- et -VIII- CXCII- Tonus vero ultimus inter proslambanomenon et hypaten bhypaton, id . est inter -VIHII- CCXVI- et -VIII- CXCII. continetur. Divi- sum est igitur hypaton tetrachordum secundum tria ge- nera, diatonicum, chromaticum, enarmonion. Quod si 10 superioribus tetrachordis hyperboleen, diezeugmenon, synemmenon, meson adiungatur, fit iategra perfectaque de- scriptio divisi per omnia [tria genera | nonochordi regularis. (Fide descriptionem in tabula seorsum addita.) .- | Ratio superius dispositae descriptionis. 15 — XII. In superiore igitur forma obtinet quidem con- sonantiam diapason proslambanomenos ad mesen, mese vero ad neten hyperboleon, bis autem diapason proslam- banomenos ad neten hyperboleon; diatessaron autem con- sonantiam servant hypate hypaton ad hypaten meson, 20 hypate meson ad mesen, mese ad neten synemmenon, paramese ad neten diezeugmenon, nete diezeugmenon ad neten hyperboleon, atque hoc ita, ut in his consonantiis integra tetrachorda numeremus. Atque ut elarius omnis in hac forma respiciatur ordo nervorum secundum tria 25 genera, -V. tantum notantur esse tetrachorda: primum at- que gravissimum hypaton, cuius est princeps hypate hy- paton, ultima hypate meson, secundum vero meson, cuius

Commentary
page 350 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.