Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 33613. ribus trite. Distant etiam lichanos meson diatonos et licha- nos meson chromatice, et parhypate meson enarmonios nulli aliorum generum parhypate similis invenitur. Nec eosdem e [jocos ac numeros servant lichanos hypaton diatonos et li- 5 chanos hypaton chromatice. Nam parhypate hypaton enar- monios aliorum generum parhypatis repperitur esse dissi- milis. Non in totum vero inmobiles aut mobiles sunt, quae in duobus quidem generibus manent, id est chromatico et diatonico, sedin enarmonio permutantur. Id autem sic con- 10 sideratur. Trite hyperboleon diatonos et trite hyperboleon chromatice eadem in superiore forma descripta est isdem numeris -I- DCCCCXVI- At vero cum enarmonium genus aspicimus, triten aliam repperimus, id est -I1- DCCCCXCIIT. Quae igitur vox duobus fuit generibus communis, eadem 15 in tertio permutata est. Idem est in diezeugmenon tetra- chordo. Nam trite diezeugmenon diatonos et trite die- zeugmenon chromatica eaedem sunt sibique consentiunt, trite autem diezeugmenon enarmonios a superioribus di- stat. In synemmenis etiam idem est. Trite enim synem- 20 menon diatonos et trite synemmenon chromatice eaedem sunt, sed trite synemmenon enarmonios est diversa. Item parhypate meson diatonos et parhypate meson chromatica eaedem notantur, sed in enarmonio genere, sicut superius trite, ita hic parhypatae iuxta hypatas meson quidem in- 25 veniuntur, vi autem ac soni acumine diversae sunt ceteris. Rursus parhypate hypaton diatonos et parhypate hypaton chromatica eadem est, sed non eadem est, cum in enarmo- nio genere quaeritur. Sed ut harum non plena mutabili- tas clarius conliquescat, ad hyperboleon tetrachordon
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →