Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 33010. quoque tetrachordi expedita est ratio. Nunc aulem fa- cienda est descriptio iuncta tamen cum ceteris, id est hy- perboleon ac diezeugmenon, ut paulatim fiat dispositionis rata progressio. 5 (Vide descriptionem in tabula seorsum addita.) Monochordi meson per íria genera partitio. X. Ex his igitur, quae praedicta sunt, in ceteris non arbitror diutius esse laborandum; ad horum enim exem- plar etiam reliquatetrachorda meson atque hypaton texenda 10 sunt. Àc primum quidem diatonici generis meson tetra- chordon hoc ordine describemus. Meses enim, quae est -0- III - DCVIII- sumo tertiam partem. Ea est -I- DXXXVI. Hanc eidem copulo, fient -VI- CXLIIII. Ea sit -H- hypate meson, diatessaron ad mesen continens consonantiam, 15 Haec duobus tonis ac semitonio ita dividitur. Sumo enim meses, id est -IIII- DCVIII- octavam partem, quae est -DLXXVI-. Hanc eidem iungo, fient -V. CLXXXIIII- Ea est lichanos meson diatonos, id est -M. Cuius iterum pars sumatur octava. Ea est -DCXLVIIT. Hanc eisdem adiungo, 20 fient -V. DCCCXXXII- — Ea sit -I- parhypate meson dia- tonos, tonum obtinens ad lichanon meson diatonon, duo- bus autem tonis distans a mese. Relinquitur igitur semi- tonium inter hypaten meson diatonon et parhypaten meson diatonon constitutum, id est inter -VI- CXLIHTI- et .V. 25 .DCCCXXXIL. Idem vero tetrachordum meses atque hy- pates meson in chromatico genere tali ratione partimur. Sumo meses differentiam ad lichanon meson diatonon, id
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →