Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 33

p. 9910. nitur. Docebitur namque, quam longe hic dissimili ratione dividatur. Nam quoniam par est, in partes aequales reci- pit sectionem, partes vero eius mox indivisibiles atque in- secabiles permanebunt, ut sunt -VI- X. XIIII. XVIII. 5 XXII- et his similes. Mox enim hos numeros si in gemina fueris divisione partitus, incurris in inparem, quem secare non possis. Accidit autem his quod omnes partes contra- rie denominatas habent, quam sunt quantitates ipsarum partium, quae denominantur. Neque unquam fieri pot- 10 est, ut quaelibet pars huius numeri eiusdem generis deno- minationem quantitatemque suscipiat. Semper enim si denominatio fuerit par, quantitas partis erit inpar, si denominatio inpar, quantitas par: ut in -XVIII- secunda eius pars, id est media, quod paritatis nomen est, 15.VIIII-, quae inpar est quantitas; tertia vero, quae in- par est denominatio, -VI-, cui par pluralitas est. Rur- . $us si convertas, sexta pars, quae par est denomina- tio, -III- sunt, sed ternarius inpar est; et nona pars, quod inpar est vocabulum, -Il, qui par numerus est; atque 20 idem in aliis cunctis, qui sunt pariter inpares, invenitur. Neque unquam fieri potest, ut, cuiuslibet partis eiusdem ' sit generis nomen et numerus. Fit autem horum procreatio numerorum, si ab uno disponantur, quicunque duobus differunt, id est omni- ?5 bus inparibus naturali sequentia atque ordine constitutis. Namque hi si per binarium numerum multiplicentur, omnes pariter inpares rite pluralitas demensa sufficiet. Ponatur enim prima unitas -I- et post hunc, qui ab hoc duobus differt, id est -III- et post hunc, qui rursus a supe-

Commentary
page 33 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.