Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 313

300 INST. MUS. IIII, CAPITULA. Sed quoniam iam omnia, quae probanda promisimus pro- pria ratione monstrata sunt, nunc quod superest musicae institutioni regularis monochordi est facienda partitio. Quam rem quoniam longior tractatus extendit, in posterio- 5 ris commentarii disputationem censuimus transferendam. Ezplicit de musica id est armonica institutione liber tertius. Incipiunt capitula libri quarti. I. Vocum differentias in quantitate consistere. II. Diversae de intervallis speculationes. 10 Ill. Musicarum notarum per graecas et latinas litteras nuncupatio. III. Musicarum notarum per voces convenientes dispositio in tribus generibus. V. Monochordi regularis partitio in genere diatonico. 15 VI. Monochordi netarum hyperboleon per tria genera partitio. VII. Ratio superius digestae descriptionis. Vill. Monochordi netarum diezeugmenon per tria genera partitio. 20 . VIII. Monochordi netarum synemmenon per tria genera partitio. / X. Monochordi meson per tria genera partitio. ! XI. Monochordi hypaton per tria genera partitio et totius dispositio descriptionis. 25 XII. Ratio superius dispositae descriptionis. XIII. De stantibus vocibus ac mobilibus. XIII. De consonantiarum speciebus. XV. De modorum exordiis, in quo dispositio notarum per singulos modos ac voces.

Commentary
page 313 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.