Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 265

INST. MUS. II, 21. 953 cireo. secundum Nicomachum diapason consonantiarum principium teneat hoc modo: diapason . Diapente diapason Diapente Bis diapason Diatessaron 5 Sed quamvis ita sese habeat, inquit, melius tamen omnes multiplices proportiones consonantiarum praecedere, au- perparticularitates sequi, sicut paulo ante descripsimus. Cum igitur sit consonantia duarum vocum rata permixtio, sonus vero modulatae vocis casus una intentione pro- 10 ductus, sitque idem minima particula modulationis, omnis vero sonus constet in pulsu, pulsus vero omnis ex motu sit cumque motuum alii sint aequales, alii vero inaequa- les, inaequalium vero alii sint multo inaequales, alii vero minus, alii vero mediocriter inaequales: ex aequalitate 15 quidem nascitur sonorum aequalitas, ex .inaequalitate vero ea, qua secundum mediocritatem distantiae inae- quales sunt, manifestae primaeque ac simpliciores eve- niunt proportiones, quae sunt scilicet multiplicis ac su- perparticularis, dupli, tripli, quadrupli, sesqualteri at- 20 que sesquitertii consonantiae. Ex his vero quae in reli- quis proportionibus vel multimodis vel non ita claris vel longe omnino a se distantibus inaequalitates fiunt, disso- nantiae existunt, nulla autem sonorum concordia pro- creatur. 25 Quid oporteat praemitti ut diapason in multiplici genere demonsíretur. XXI. Hoc igitur ita distincto demonstrabitur diapason consonantia, quae cunctarum optima est, in multiplici in- aequalitatis genere et in duplicitatis habitudine repperiri. 3o

Commentary
page 265 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.