Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
| INST. MUS. II. 15. 245 tionalitatem arithmeticam procreandi via. Ponantur enim tres aequi termini, constituanturque primus primo ac secundo aequus, secundus primo ac duobus secundis, ter- tius primo, duobus secundis et tertio. Ut si sint tres uni- tates. Sit primus primo ac secundo aequus, id est -1I., 5 secundus vero primo ac duobus secundis, id est -IIl., ter- tius autem primo, duobus secundis et tertio, id est -IIII- I. I. I. II. Iit. IliI. Hic igitur terminorum differentiam unitas tenet. Inter 10 binarium enim et unitatem atque inter ternarium ac bina- rium unitas interest. Nullus vero naturalis numerus inter- mittitur. Post unitatem enim mox binarius est, ac post binarium ternarius naturaliter constitutus. Idem rursus in binario fiat, sintque tres binarii et sit primus primo ac 15 secundo aequus, id est quaternarius, secundus vero primo et duobus secundis, id est senarius, tertius autem primo, duobus secundis et tertio, id est octonarius. II. II. II. III. VI. VIII. | 20 Hic quoque binarius tenet differentiam terminorum uno inter eos naturaliter intermisso. Nam inter .iIlI- ac .VI- quinarius naturaliter, inter -VI. atque -VIII- septenarius collocatur. Quod si ternarius aequalitatis principium sit, fiet ternarius differentia uno minus semper numeris inter- 25 missis. Atque idem et in quaternario quinarioque per- spicitur. Et quae nos propter brevitatem tacemus, isdem regulis ex semet ipso diligens lector inveniet.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →