Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 24010. 11. vero ad ternarium sesquitertius. Maiores vero sunt numefi ternarius et quaternarius, minores ternarius et binarius et unitas. In maioribus igitur minor et in minoribus maior proportio continetur. Hinc apparet, quodsi aliqui- 5 bus numeris proportionem conlinentibus superparticula- rem aequa pluralitas addatur, maiorem esse proportionem ante aequae pluralitatis augmentum, quam postea quam eis pluralitas aequa sit. addita. Qui ex multiplicibus et superparticularibus multiplicatis 10 | fiant. : X. lllud etiam praemittendum videtur, quod paulo post demonstrabitur, si multiplex intervallum binario fue- rit multiplicatum, id etiam, quod ex illa multiplicatione nascetur, multiplex esse; quodsi id, quod ex tali multi- 15 plicatione procreatum sit, non fuerit multiplex, tunc illud non esse multiplex, quod binario fuerit multiplicatum. Item si superparticularis proportio binario multiplicetur, id quod fit, neque superparticulare esse neque multiplex. Quod si id, quod ex tali multiplicatione nascetur, neque 20 multiplex est neque superparticulare, tunc illud, quod binario multiplicatum est, vel superparticularis vel alterius generis, non vero multiplicis. Qui superparticulares quos multiplices efficiant. XL His illud addendum est, duos primos superparti- 25 culares primam efficere multiplicem proportionem. Ut si
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →