Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 24

INST. ARITHM. I, 3. 4. 13 nis haerent. Erunt ergo, numeros prima quae iungant, ad substantiam quidem quae constent semperque perma- neant. Neque enim ex non subsistentibus effici quicquam potest et sunt ipsa dissimilia et potentia conponendi. Haec | autem sunt, quibus numerus constat, par atque inpar 5 quae divina quadam potentia, cum disparia sint contra- riaque, ex una tamen genitura profluunt, et in unam compositionem modulationemque iunguntur. Definitio et divisio numeri et definitio paris et inparis. HI. Et primum quid sit numerus definiendum est. 10 Numerus est unitatum collectio, vel quantitatis acervus ex unitatibus profusus. Huius igitur prima divisio est in inparem atque parem. Et par quidem est, qui potest in aequalia duo dividi, uno medio non intercedente, inpar vero, quem nullus in aequalia dividit eo, quod in medio 15 praediclus unus intercedat. Et haec quidem huiusmodi definitio vulgaris et nota est. Definitio numeri paris et inparis secundum Pythagoram. III. Illa autem secundum pythagoricam disciplinam talis est: par numerus est, qui sub eadem divisione potest ?0 in maxima parvissimaque dividi, maxima spatio, parvis- sima quantitate secundum duorum istorum generum con- trarias passiones. Inpar vero numerus est, cui hoc qui- dem accidere non potest, sed cuius in duas inaequales :

Commentary
page 24 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.