Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 239

INST. MURS. II, 1. 2. 22"l XXVI. Diapason ac diapente in tripla proportione esse, in quadrupla bis diapason. : XXVII. Diatessaron ac diapason non esse secundum Pytha- goricos consonantias. j XXVIII. De semitonio, in quibus minimis numeris constet. —5 XXVIIII. Demonstrationes non esse -CCXLIII- ad -CCLVI- toni medietatem. XXX. De maiore parte toni, in quibus minimis numeris constet. XXXI. Quibus proportionibus diapente ac diapason constent 10 et. quoniam diapason sex tonis non constet. Eapliciunt capitula. | Incipit liber secundus. Proemium. |. Superius volumen cuncta digessit, quae nunc dili- gentius demonstranda esse proposui. Itaque priusquam 15 ad ea veniam, quae propriis rationibus perdocenda sunt, pauca praemittam, quibus elucubratior animus auditoris ad ea quae dicenda sunt accipienda perveniat. Quid Pythagoras esse philosophiam constituerit. II. Primus omnium Pythagoras sapientiae studium phi- 2o losophiam nuncupavit, quam scilicet eius rei notitiam ac disciplinam ponebat, quae proprie vereque esse dicere- tur. Esse autem illa putabat, quae nec intentione cresce- rent, nec deminutione decrescerent nec ullis accidentibus mutarentur. Haec autem esse formas magnitudines quali- »5 tates habitudines ceteraque quae per se speculata inmu-

Commentary
page 239 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.