Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 237

INST. MUS. II. CAPITULA, 225 tiae intellectu seiuncti sunt, quoniam famulantur, ut di- ctum est: nec quicquam afferunt rationis, sed sunt totius speculationis expertes. Secundum vero musicam agen- tium genus poetarum est, quod non potius speculatione ' ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad car- 5 men. Atque idcirco hoc quoque genus a musica segregan- dum est. Tertium est, quod iudicandi peritiam sümit, ut rythmos cantilenasque totumque carmen possit perpen- dere. Quod scilicet quoniam totum in ratione ac specu- latione positum est, hoc proprie musicae deputabitur, 10 isque est musicus, cui adest facultas secundum specula- tionem rationemve propositam ac musicae convenientem de modis ac rythmis deque generibus cantilenarum ac de permixtionibus ac de omnibus, de quibus posterius expli- candum est, ac de poetarum carminibus iudicandi. 15 Explicit de musica id est armonica institutione liber primus, Incipiunt capitula libri secundi. I Proemium. Il. Quid Pythagoras esse philosophiam constituerit. Ill. De differentiis quantitatis et quae cui sit disciplinae 20 deputata. Ill. De relativae quantitatis differentiis. V. Cur multiplicitas ceteris antecellat. VI. Quid sint quadrati numeri deque his speculatio. VII. Omnem inaequalitatem ex aequalitate procedere 25 eiusque demonstratio.

Commentary
page 237 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.