Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 22484. exercetur arlificis. Multo enim est maius atque auctius scire, quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere, quod sciat; etenim artificium corporale quasi serviens fa- mulatur, ratio vero quasi domina imperat. Et nisi manus 5 secundum id, quod ratio sancit, efficiat, frustra sit. Quanto igitur praeclarior est scientia musicae in cogni- tione rationis quam in opere efficiendi atque actu! Tan- tum scilicet, quantum corpus mente superatur ; quod sci- licet rationis expers servitio degit. Illa vero imperat atque 10 ad rectum deducit. Quod nisi eius pareatur imperio ,' ex- pers opus rationis titubabit. Unde fit, ut speculatio ratio- nis operandi actu non egeat, manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur. lam vero quanta sit gloria meritumque rationis, hinc intellegi potest, quod ceteri ut ita dicam corporales artifices non ex disciplina sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. Nam citharoe- dus ex cithara, auloedus ex tibia, ceterique suorum in- sirumentorum vocabulis nuncupantur. ls vero est musi- cus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio 20 operis sed imperio speculationis adsumpsit. Quod scilicet in aedificiorum bellorumque opere videmus, in contraria scilicet nuncupatione vocabuli. Eorum namque nomini- bus vel aedificia inscribuntur vel ducuntur triumphi, quo- rum imperio ac ratione instituta sunt, non quorum opere 25 servitioque perfecta. Tria igitur genera sunt, quae circa artem musicam versantur. Unum genus est, quod instru- mentis agitur, aliud fingit carmina, tertium, quod instru- mentorum opus carmenque diiudicat. Sed illud quidem, quod in instrumentis positum est ibique totam operam 30 consumit, ut sunt citharoedi quique organo ceterisque musicae instrumentis artificium probant, a musicae scien-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →