Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. I, 84. 223 dienda sunt, summatim nunc ac breviter adtemptamus, ut interim in superficie quadam haec animum lectoris assue- faciant, qui ad interiorem scientiam posteriore tractatione descendet. Nunc vero quod erat Pythagoricis in more, ut, cum quid a magistro Pythagora diceretur, hinc nullus 5 rationem petere audebat, sed eis erat ratio docentis aucto- ritas, idque fiebat, quamdiu discentis animus (irmiore doctrina roboratus ipse earundem rerum rationem nullo etiam docente repperiret: ita etiam nunc lectoris fidei quae proponimus commendamus, ut arbitretur diapason 10 in dupla, diapente in sesqualtera, diatessaron in sesqui- tertia, diapente ac diapason in triplici, bis diapason in quadrupla proportione consistere. Post vero et ratio dili- gentius explicabitur et quibus modis aurium quoque iudi- cio consonantiae musicae colligantur, ceteraque omnia, w5 quae superius dicta sunt, amplior tractatus edisseret, ut tonum sesquioctavam facere proportionem eumque in duo aequa dividi non posse, sicut nullam eiusdem generis proportionem, id est superparticularis; diatessaron etiam consonantiam duobus tonis semitonioque consistere; semi- o tonia vero esse duo, maius ac minus; diapente autem tri- bus tonis. ac minore semitonio contineri; diapason autem | quinque tonis ac duobus minoribus semitoniis expleri, ne- que ad sex tonos ullo modo pervenire. Haec omnia poste- rius et numerorum ratione et aurium iudicio conprobabo. 5 Atque haec hactenus. Quid sit musicus. XXXIIII. Nunc illud est intuendum, quod omnis ars omnisque etiam disciplina honorabiliorem naturaliter ha- | beat rationem quam artificium, quod manu atque opere so
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →