Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 29932. 38. : non efficit, sed dissimilitudo, quae, cum distet in singulis vocibus copulatur in mixtis. Sed hinc potius Nicomachus fieri consonantiam putat: Non, inquit, unus tantum pul- sus est, qui simplicem modum emittat vocis, sed semel 5 percussus nervus saepius aerem pellens multas efficit vo- ces. Sed quia haec velocitas est percussionis, ut sonus sonum quodammodo conprehendat, distantia non sentitur et quasi una vox auribus venit. Si igitur percussiones gravium sonorum commensurabiles sint percussionibus 10 acutorum sonorum, ut in his proportionibus, quas supra retulimus, non est dubium, quin ipsa commensuratio sibi- met misceatur unamique vocum efficiat consonantiam. Quae consonantia quam merito praecedat. XXXII. Sed inter omnes quas retulimus consonantias 15 habendum iudicium est, ut in aure, ita quoque in ratione, quam earum meliorem oporteat arbitrari. Eodem nam- que modo auris afficitur sonis vel oculus aspectu, quo animi iudicium numeris vel continua quantitate. Propo- sito enim numero vel linea nihil est facilius quam eius ?0 duplum oculo vel animo contueri. Item post dupli iudi- cium sequitur dimidii, post dimidii tripli, post tripli par- tis tertiae. Ideoque quoniam facilior est dupli descriptio, optimam Nicomachus putat diapason consonantiam, post . hanc diapente, quae medium tenet, hinc diapente ac dia- 25 pason , quae triplum, ceteraque secundum eundem mo- dum formamque diiudicat. Non vero eodem modo hoc Ptolomaeus, cuius omnem sententiam posterius explicabo. Quo sint modo accipienda , quae dicta sunt. XXXIII. Omnia tamen quae dehinc diligentius expe-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →