Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 233

INST. MUS. I, 30. 81. 221 paratus minor est, terio vero supergreditur. Atque id- circo hoc primum inaequalitatis genus a consonantiae na- tura disiungitur. Amplius: quod in his, quae consonan- tias formant, multa similia sunt, in illis vero minime, id probatur hoc modo: Namque duplum nihi] est aliud nisi 5 bis simplum, triplum nihil aliud nisi tertio simplum, quadruplum vero idem est quod quarto simplum, ses- qualterum bis medietas, sesquitertium ter pars tertia, quod haud facile in ceteris inaequalitatum generibus in- venitur. 10 Quemadmodum Plato dicat fieri consonantiam. XXX. Plato autem hoc modo fieri in auree«consonan- tiam dicit. Necesse est, inquit, velociorem quidem esse aculiorem sonum. Hic igitur cum gravem praecesserit, in aurem celer ingreditur, offensaque extrema eiusdem cor- 15 poris parte quasi pulsus iterato motu revertitur. Sed iam segnior nec ita celeri ut primo impetu emissus cucurrit, quocirca gravior quoque. Cum igitur iam gravior rediens ' nunc primum venienti gravi sono similis occurrit, misce- tur ei unamque ut ait consonantiam miscet. 20 Quid contra Platonem Nicomachus sentiat. XXXI. Sed id Nicomachus non arbitratur veraciter dictum, neque enim similium esse consonantiam sed dis- similium potius in unam eandemque concordiam venien- tium. Gravem vero gravi si misceatur, nullam facere con- ?5 sonantiam, quoniam hanc canendi concordiam similitudo

Commentary
page 233 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.