Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 231

INST. MUS. I, 27. 219 - hyperboleas excellentes. Sed nobis in alieno opere non erit inmorandum. | | Qui nervi quibus sideribus comparentur. XXVII Hllud tantum interim de superioribus tetra- chordis addendum videtur, quod ab hypate meson usque 5 ad neten quasi quoddam ordinis distinctionisque caelestis exemplar est. Namque hypate meson Saturno est adtri- buta, parhypate vero Toviali circulo consimilis est. Licha- non meson Marti tradidere. Sol mesen obtinuit. Triten synemmenon Venus habet, paraneten synemmenon Mercu- 10 rius regit. Nete autem lunaris circuli tenet exemplum. Sed Marcus Tullius contrarium ordinem facit. Nam in sexto libro de re publica sic ait: Et natura fert, ut ex- trema ex altera parte graviter, ex altera autem acute so- nent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, 15 cuius conversio est concitatior, acuto et excitato move- tur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus. Nam terra nona inmobilis manens, una sede semper hae- ret. Hic igitur Tullius Terram quasi silentium ponit, sci- licet inmobilem. Post hanc qui proximus a silentio est, 20 dat Lunae gravissimum sonum, ut sit Luna proslambano- menos, Mercurius hypate hypaton. Venus parhypate hy- paton, Sol lichanos hypaton, Mars hypate meson, Juppi- ter parhypate meson, Saturnus lichanos meson, Caelum ultimum mese. Quae vero sint harum inmobiles, quae 25 | vero in totum mobiles, quae autem inter inmobiles mobi- lesque consistant, cum de monochordi regularis divisione tractavero, erit locus aptior explicandi.

Commentary
page 231 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.